The Bible Software
bible.softwareMarkMark 3 › Mark 3:29

Mark 3:29

qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. + 3.29 Qui autem blasphemaverit. HIER. Quia non meretur pœnitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem dæmoniorum esse dicebat, etc., usque ad: Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.. BEDA. Matthæus dicit Matth. 12.: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum, etc. Ubi ostendit quædam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam hæc vita veniam promeruit. In æternum. Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris sæculis. Reus erit æterni delicti. BEDA. Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he that shall blaspheme against the Holy Ghost hath never forgiveness, but is in danger of eternal damnation:

In Context

28Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint:

30Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.

Read all of Mark 3

Cross References

Matthew 12:31Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. + 12.31 Omne peccatum et blasphemia. Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur. HIER. Omne peccatum. Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis sæculis, asserens. Spiritus autem. Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si pœniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad pœnitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiæ suæ merito excæcatis ait: Propterea non poterant credere Joan. 10.. Quod iterum dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum Isa. 6.. Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in æternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit: Quoniam dicebant, spiritum immundum habet Matth. 3..

Mark 12:40qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium. + 12.40 Qui devorant domos viduarum. Quasi patroni in judicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant: cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum: quibus illud congruit: Oratio ejus fiat in peccatum.

2 Thessalonians 1:9qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: + 1.9 Qui pœnas dabunt. Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, pœnas quasi gratas. In interitu æternas. Quasi dicat: Semper sentient pœnas, non tamen semper deficient. Cum venerit glorificari, etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos pœnis æternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos.

Jude 1:13fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. + 1.13 Sidera. In hoc apostatas significat, quia in similitudinem diaboli, de sedibus angelorum ceciderunt, quibus propter apostasiam tenebræ reservantur. Sidera. Lucem veritatis promittunt in hoc mari vitiorum, sed nunquam in eodem statu docendi vel vitæ perdurant, et aliis causa naufragii sunt, et ipsis pro tenebris quas in Ecclesia Dei inducebant, tenebræ inferni parantur, et qui pacem fidei mundana tempestate turbabant, procella tormentorum percellentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 3:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 3:28Mark 3Mark 3:30 →