The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 17 › John 17:24

John 17:24

Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. + 17.24 Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Father, I will that they also, whom thou hast given me, be with me where I am; that they may behold my glory, which thou hast given me: for thou lovedst me before the foundation of the world.

In Context

23Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.

25Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.

Read all of John 17

Cross References

Proverbs 8:21ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.]

Matthew 25:23Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.

Matthew 26:29Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. + 26.29 Non bibam. Non delectabor cæremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni præcipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quæ modo mortalis est. Novum in regno Patris. Dicens illud novum, hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. Vobiscum, per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. De hoc genimine, quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meæ resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.

Luke 22:28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. + 22.28 Permansistis mecum. Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cœpto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater nomen quod est super omne nomen Phil. 3.: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad æternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hæc loquebatur Dominus.

John 1:14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. + 1.14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.

John 14:3Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. + 14.3 Et si abiero. ID. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus. ID. Fides quæ non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, præparatio est mansionis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 17:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 17:23John 17John 17:25 →