Hosea 6:3
Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.
Cross References
Deuteronomy 32:2Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. + 32.2 Concrescat. Doctrinam legis pluviæ et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Hæc enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiæ: Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit Isa. 55..
Job 29:23Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. + 29.23 Exspectabant me sicut pluviam. Verba prædicationis sanctæ sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem cordis nostri agnoscimus, ut potu sanctæ prædicationis irrigemur. Et os suum aperiebant quasi ad imbrem. Quia dum in extrema parte sæculi verba sanctæ prædicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus.
Psalms 65:9qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. + 65.9 Qui posuit animam. Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari. 1
Proverbs 2:1[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: + 2.1 Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.
Isaiah 5:6Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. + 5.6 Et nubibus. ID. Quæ sub Elia, etc., usque ad quando nec prophetas habuerunt, et apostolos repulerunt.
Isaiah 44:3Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: + 44.3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.