Isaiah 1:27
Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Zion shall be redeemed with judgment, and her converts with righteousness.
In Context
28Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
Cross References
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Isaiah 63:4Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meæ venit.
Romans 11:26et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. + 11.26 Impietatem. Id est infidelitatem, vel legalis observantiæ cultum. Cultus enim Judæorum ab adventu Christi cognito est impietas.
2 Corinthians 5:21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. + 5.21 Pro nobis peccatum fecit. Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: De peccato delevit vel damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati: quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quæ de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Maledictus omnis qui pendet in ligno Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, terra es, in terram ibis Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.
Titus 2:14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.