Isaiah 60:17
Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. + 60.17 Pro lignis æs. ID. Per ligna et lapides, etc., usque ad alii fortes fide, ut Cyprianus, et alii martyres, sicut ferrum. Visitationem tuam. ID. Christum, vel apostolos pacificos, et præpositos justos, ut recte doceant et judicent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 10:21Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, + 10.21 Sed et omnia vasa, etc. Omnia vasa quæ Pacifici nostri ministerio funguntur aurea sunt, quia omnes animæ sanctorum quæ sunt vasa Dei, ut divinæ voluntati serviant, splendore sapientiæ et dilectionis nitentes continent potum vitæ, et fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Nec alicujus, etc. RAB. Quia, secundum Apostolum, Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute et prædicatione Evangelii I Cor. 1.. Non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei sit.
Isaiah 1:26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. + 1.26 Et restituam judices, etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum præfuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiæ doctores. Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.
Isaiah 32:1[Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. + 32.1 Ecce in justitia regnabit. HIER. Finita prophetia de his qui in Ægyptum descenderant, incipit de adventu Christi et apostolorum ejus.
Zechariah 12:8In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem: et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum.]
2 Peter 3:13Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. + 3.13 Novos vero cœlos. ID. Non ait, alios, sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: Lux lucernæ non lucebit ibi amplius Isa. 65..