Isaiah 1:31
Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 15:14Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.
Isaiah 9:19In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
Isaiah 27:4Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio? gradiar super eam, succendam eam pariter.
Isaiah 34:9Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem.
Isaiah 50:11Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis: ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis; de manu mea factum est hoc vobis: in doloribus dormietis.] + 50.11 Ecce omnes, quasi diceret: Nihil prodest exhortatio, nec est spes salutis post scelera: Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt Psal. 13.. Accendentes ignem. Civitatis ignem quo a Romanis succensa est accenderunt, etc., usque ad sic peccatoribus diversa peccati materia plus vel minus succenditur. In doloribus dormietis. Quia nec beneficiis, nec tormentis, Dei Filium suscipere voluerunt, unde, Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25..
Ezekiel 20:47Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,