Isaiah 9:19
In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 1:31Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.]
Isaiah 8:22et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.]
Isaiah 13:13Super hoc cælum turbabo; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. + 13.13 Cœlum turbabo, etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, cœlum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi.
Isaiah 24:6Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. + 24.6 Maledictio vorabit terram. Sicut in principio benedixit Deus omni creaturæ, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terræ: et qui in ea peccant, obliti conditionis suæ contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem cœlestis.
Isaiah 60:2Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. + 60.2 Terram. ID. Judæos terrena amantes, quibus dicitur: Bona terræ comedetis, quod carnaliter accipiunt.
Ezekiel 9:5Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini: