Isaiæ 30:17
Mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:8Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. + 26.8 Persequentur. ORIG. Sicut quinarius sapientes indicat et insipientes, etc., usque ad ne credentes decipiant. ISICH. LXX, etc., usque ad persequi potest et vincere. Et centum. Qui non tantum subtilem scientiam, sed et vitam perfectam habent, qui spiritualiter deculpantur, et ideo centum dicuntur, scilicet qui centenos afferunt fructus.
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
Deuteronomy 32:30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? + 32.30 Quomodo. Tantum ostendit timorem Judaicæ gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.
Nehemiah 1:2Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.
Isaiah 1:7Terra vestra deserta; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. + 1.7 Terra vestra deserta, etc. ID., ibid. Hæc sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, etc.
Isaiah 6:13Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.] + 6.13 Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit. Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.