Isaiah 59:5
Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum. + 59.5 Ova. ID. Ex ovo fetus, ex corde consilium, ex quo actus. Ova ergo ruperunt, dum corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt, dicentes: Reus est mortis Matth. 26.. Aspidum. Aspis ad primam vocem incantatoris alteram aurem terræ infigit, alteram cauda obturat, ne possit incantari: sic Judæi inhærentes terrenis, ne locum et gentem perderent metuentes, Christi prædicationem repulerunt, venenati venenatorum filii. Erumpet in regulum. Ex ovis aspidis regulus, qui et basiliscus, ex Judæis Antichristus. Ex eis enim nascetur, flatu suo, id est sermone venenoso multos occidens volantes ad patriam cœlestem. Occidit enim basiliscus flatu suo aves volantes per æra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 23:32sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
Matthew 3:7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? + 3.7 Multos Pharisæorum, etc. Hi sunt ex hæreticis Judæorum, et Pharisæi observationum et traditionum præferunt justitiam. Unde et Pharisæi, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducæi, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et pœnitentia. Progenies viperarum, etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos lædunt ut patres eorum. Vipera patrem suum occidit, sic Judæi prophetas qui erant patres eorum.