Isaiah 12:3
Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. + 12.3 De fontibus Salvatoris. ID. Unde: Benedicite Domino de fontibus Isræl, etc., usque ad ut prophetia cum Evangelio conveniat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore with joy shall ye draw water out of the wells of salvation.
In Context
Cross References
Psalms 87:7Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. + 87.7 In lacu inferiori. CASS. Vel inferni: quia tam abjecta morte ablatus est in tenebris oblivionis, quem nemo requiret. Et umbra mortis, locus malorum, in quo puniuntur. 1
Isaiah 49:10Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
Jeremiah 2:13Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas. + 2.13 Me dereliquerunt. Qui præceptum dedi dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii alieni in conspectu meo, pro quo secutus est dæmones. Fontem aquæ vivæ. ID. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternæ et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis.
John 1:16Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: + 1.16 Et de plenitudine. Exposito testimonio præcursoris, redit evangelista ad testimonium suæ assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiæ et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus. AUG. Non solum gratiam, quæ plane gratis datur, non pro merito ut fidem quæ per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem æternam, quæ et merces justitiæ dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quæ non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.
John 7:37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. + 7.37 In novissimo autem. Post dissensiones Judæorum de Jesu, et post verba quæ dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiæ vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si quis sitit. Bibat spiritum, ut post exponit, et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Venter est conscientia cordis, quæ bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.
Revelation 22:1Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. + 22.1 Et ostendit. Postquam situm civitatis, dignitatem ejus, et muros et fundamenta ostendit, describit refectionem quam Deus civitati præbuit, et in præsenti, maxime in futuro. In præsentia Deitatis vel imitatione vitæ Agni, qui proposuit nobis in se exemplum. Fluvium. Id est aquam fluentem, id est æternam beatitudinem. In specie aquæ notatur ablutio baptismi, qua ad istam beatitudinem pervenitur. De sede Dei. Id est de illis in quibus principaliter sedebit Deus, quia in illis maxime est, et per instructionem eorum minores coronabuntur.