Isaiah 12:4
Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra.
Cross References
Exodus 15:2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. + 15.2 Iste Deus meus, etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: Vado ad Patrem meum, etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.
Exodus 34:5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Psalms 9:11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. + 9.11 Sperent. AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri. 1
Psalms 21:13Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. + 21.13 Circumdederunt. ID. Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judæos refert futura quasi præterita. 1
Psalms 34:3Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum. + 34.3 Effunde. Me, qui modo sum in obscuro, clarifica ita evidenter, ut concludas et convincas, ne habeant quid oblatrent: et dicas animæ ita, ut omnes sciant quod salus ei; contra hoc, quod illi: Non est salus ipsi in Deo ejus Psal.III. Frameam. AUG. Framea est anima justi. Abundantibus justis, framea effunditur, dum vita coruscat: unde concluditur hostis non habens de nobis male loqui. ID. Prophetia est non optatio, vel hoc de convertendis. 1