Isaiah 13:20
Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 17:11Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
Isaiah 14:23et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.] + 14.23 Et ponam. Nihil est in ea nisi venatio regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa. In possessionem ericii. Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio.
Isaiah 34:10Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
Jeremiah 50:3Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quæ ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt.
Jeremiah 50:21Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita: dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quæ præcepi tibi. + 50.21 Super terram dominantium. Prædicatoribus Christi præcipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terræ, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
Jeremiah 50:45Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldæorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.