Isaiah 13:9
Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 2:22impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.] + 2.22 Impii. De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, qui autem me audierit, absque terrore quiescet.
Isaiah 13:6Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Isaiah 34:8Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. + 34.8 Quia dies ultionis Domini annus retributionis. Post generalem mundi ultionem, ad Jerusalem revertitur, cui primum loquebatur et destructionem ejus plano sermone describit, quæ facta est a Romanis.
Isaiah 63:4Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meæ venit.
Jeremiah 6:22Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. + 6.22 Ecce populus, etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturæ ordo describitur, et præliantium impetus, ut terrore commoti agant pœnitentiam et Deum clementissimum placent.
Jeremiah 51:35Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion: et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.