The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 102 › Psalmorum 102:13

Psalmorum 102:13

Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt arise, and have mercy upon Zion: for the time to favour her, yea, the set time, is come.

In Context

12quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. + 102.12 Quantum distat, etc. ID. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiæ, et surgis. 1

14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. + 102.14 Recordatus est, etc. ID. Vel secundum aliam litteram: Memento, quoniam pulvis sumus. Quasi diceret: Cognovit figmentum, id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: Memento quia pulvis sumus, id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiæ tuæ. Vel, Homo sicut fenum, etc. Homo enim sicut flos egreditur, etc., usque ad Misericordia Domini. Efflorebit CASS. Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum. 1

Read all of Psalmorum 102

Cross References

Ezra 1:1In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens: + 1.1 BEDA in Esdram, tom. 2. Sicut Cyrus destructo Chaldæorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, prædicat.

Psalms 90:2Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. + 90.2 Deus meus. CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum, ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret. 1

Psalms 135:13Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus; + 135.13 Divisit mare Rubrum in divisiones. ID. Ad litteram in divisiones duodecim pro numero tribuum, ut singulæ tribus suas vias eundi haberent; typice, sic per vias varias ad Deum de mundo transitur. Per mare Rubrum sæculum accipitur. 1

Isaiah 40:2Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 102:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 102:12Psalmorum 102Psalmorum 102:14 →