Leviticus 26:42
Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: + 26.42 Quod pepigi cum Jacob. ISICH. Nota quod temporis et generis ordinem mutavit, etc., usque ad conjunguntur vero tanquam cognata et convenientia. Terræ quoque memor ero. ISICH. Scripturæ scilicet, quam mandabo ejectis Judæis, qui eam prævaricati sunt vel prævaricabantur, et prave interpretabantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 9:16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
Genesis 22:15Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens:
Genesis 26:24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Exodus 2:24Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
Deuteronomy 4:31Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
Psalms 85:1Oratio ipsi David. [Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. + 85.1 Oratio David. AUG. Psalmus iste, secundus eorum est qui orationis nomine intitulantur, in quo Christus Dei Filius et hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus, orat in forma servi, qui oratur a nobis in forma Dei. Orat pro nobis ut sacerdos noster; orat in nobis ut caput nostrum, oratur a nobis ut Deus noster. CASS. Christi oratio fidelium, etc., usque ad comprimeret audaciam stultæ et inconsultæ temeritatis. AUG. Hæc dicit Christus in nobis, et nos in illo. CASS. Orat ascendendo, unde concludit: Omnes gentes adorantes. 1