Luke 10:18
Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto them, I beheld Satan as lightning fall from heaven.
In Context
Cross References
Matthew 4:10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.10 Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies. Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.
John 16:11De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. + 16.11 De judicio. Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.
1 John 3:8Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. + 3.8 Ex diabolo est. BEDA. Non carnis originem ducendo, sicut Manichæus voluit, etc., usque ad natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam.
Revelation 12:7Et factum est prælium magnum in cælo: Michaël et angeli ejus præliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus: + 12.7 Michæl et angeli ejus præliabantur. Ecclesiam sustentantes orando, auxilium ferendo.