Joel 2:3
Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current.
Cross References
Genesis 2:8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. + 2.8 Plantaverat autem, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3 Ab illo principio plantavit paradisum, etc., usque ad et quia de ligno vitæ et scientiæ boni et mali erat specialiter dicturus. Plantavit Dominus paradisum in Eden ad Orientem, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 8, c. 1 Tres generales sententiæ de paradiso sunt. Una eorum qui corporaliter tantum intelligi volunt, alia eorum qui spiritualiter tantum, tertia vero eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor: ut homo factus ex limo, quod corpus humanum est, in paradiso corporali locatus intelligatur. Adam, etsi aliud significat, quia est forma futuri, in natura propria homo accipitur. Ibid. Plantavit autem Dominus paradisum in Eden. Id est in deliciis. Deinde hoc recapitulat ut ostendat quomodo paradisum Deus plantavit. Et ejecit Deus de terra omne lignum, etc. Jam enim tunc produxerat terra omne lignum, die scilicet tertio. Sed cum ex his generibus sint ligna instituta in paradiso, produxit in manifesto, et in tempore suo, quæ jam causaliter tertio die terra produxerat. STRAB. Quidam codices habent: Eden ad Ortum. Ex quo possumus conjicere paradisum in Oriente situm. Ubicunque autem sit, scimus eum terrenum esse, et interjecto Oceano, et montibus oppositis, remotissimum a nostro orbe, in alto situm, pertingentem usque ad lunarem circulum; unde aquæ diluvii illuc minime pervenerunt. In quo posuit. AUG., ubi supra, cap. 5 Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, etc., usque ad cujus una collyride Deus hominem a fame quadraginta diebus liberavit.
Exodus 10:5quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.
Psalms 50:3[Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. + 50.3 Miserere mei, Deus. Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu. 1
Isaiah 33:4Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo. + 33.4 Bruchus. Ex locusta bruchus nascitur, etc., usque ad mortuæ etiam bruchos gignant.
Jeremiah 5:17Et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. + 5.17 Et comedet segetes, etc. Vastitatem terræ describit, interfectionem multorum, abactionem pecorum, subversionem urbium et murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur.
Joel 1:4Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.