Isaiah 14:3
[Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:65In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore:
Isaiah 11:10[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. + 11.10 Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.
Isaiah 32:18Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. + 32.18 In tabernaculis. ID. Jam in mansionibus cœli confidenter habitat, unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14.; vel, in Ecclesiis quæ in Domino fiducialiter sperant.
Jeremiah 30:8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
Jeremiah 46:27Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum. + 46.27 Et tu noli timere, etc. Hæc promissio non bene convenit Judæis: qui toto orbe dispersi, etc., usque ad: Quia ex parte cæcitas contigit in Isræl, et cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..
Ezekiel 28:24Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.