Deuteronomii 28:65
In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 8:9Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. + 8.9 Reversa est. AUG. Quæstio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, cum jam nudata essent cacumina montium, secundum narrationis ordinem? Quod recapitulatione potest solvi, ut posterius narrata intelligantur quæ facta sunt prius, aut potius nondum siccata fuerunt.
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
Isaiah 57:21Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]
Lamentations 1:3Ghimel Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
Lamentations 5:17Propterea mœstum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
Ezekiel 12:18[Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.