Isaiæ 15:3
In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum. + 15.3 Omnis ululatus. Alia littera: Omnis ululat, Moab scilicet, et sic descendet in fletum. Quasi: Ascendit ad excelsa, ut ante idola ploret. Sed cum ibi nullum auxilium reperiret, descendit ad fletum in terram vel in domum suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 3:31Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
Isaiah 15:2Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. + 15.2 Ascendit domus. Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat. Dibon. ID. Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit. Super Nabo. ID. Quia et omnis prophetiæ hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi.
Isaiah 22:4Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;
Jeremiah 48:38super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. + 48.38 Quoniam contrivi Moab. Omnis doctrina philosophorum et hæreticorum, quia fragilis est et inutilis, a veritate conteritur et dissipatur.
Jonah 3:6Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.