The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 15 › Isaiah 15:4

Isaiah 15:4

Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. + 15.4 Clamabit Hesebon. A principio regni quod est in Hesebon, usque Jasa civitatem, ubi finitur, ubique clamor, ubique luctus. Expediti Moab ululabunt. Ab uxoribus, fortes bellatores. Inde dicitur Abraham vernaculos domus suæ elegisse expeditos, id est, sine uxoribus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Heshbon shall cry, and Elealeh: their voice shall be heard even unto Jahaz: therefore the armed soldiers of Moab shall cry out; his life shall be grievous unto him.

In Context

3In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum. + 15.3 Omnis ululatus. Alia littera: Omnis ululat, Moab scilicet, et sic descendet in fletum. Quasi: Ascendit ad excelsa, ut ante idola ploret. Sed cum ibi nullum auxilium reperiret, descendit ad fletum in terram vel in domum suam.

5Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. + 15.5 Cor meum ad Moab. Ut scilicet provocem eos ad pœnitentiam, etc., usque ad quod interpretatur leo Dei. Ad Segor. ID. Segor est ex quinque urbibus Sodomorum, etc., usque ad si post liberationem non peccasset.

Read all of Isaiah 15

Cross References

Genesis 27:46Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

Numbers 21:23Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. + 21.23 Exercitu: principibus scilicet et judicibus mundi et omnibus nequitiæ ministris, qui semper impugnant populum Dei. In Jasa. In Jasa, Hebraice iahtsah quod interpretatur Mandati impletio. Si enim veniamus ad impletionem mandatorum, superamus superbum et elatum: mandatum enim complere, est diabolum et exercitum ejus superare. Nihil enim nobis poterit nocere, si veniamus in Jasa, id est si præcepta Domini nostri Jesu Christi servemus.

Deuteronomy 2:32Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.

Judges 11:20Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.

Job 3:20Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt: + 3.20 Quare misero data est lux? GREG. in lib. Job lib. 5. Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit sæculi prospera, quæ ab ea retrahunt. Quare misero data est lux, id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: Et vita his qui, etc. Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine præesse.

Isaiah 16:8Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare. + 16.8 Suburbana Hesebon. Omnes cogitationes eorum quod significat Hesebon non pertinent ad civitatem Dei; de qua: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur. Sabama. Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineæ Sabama exciderunt flagella. Erraverunt. Lustrantes universam terram Moab. In deserto. Ut tandem quos interficerent, non haberent. Propagines. Metaphoram vineæ prosequitur. Transierunt mare. ID. Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 15:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 15:3Isaiah 15Isaiah 15:5 →