Isaiah 16:1
[Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion. + 16.1 Emitte agnum. HIER. Idcirco prophetæ vix intelliguntur, etc., usque ad qui dominetur in toto orbe. Petra deserti. ID. Ruth scilicet, quia juxta præceptum Domini, etc., usque ad sicut enim Christus pro utroque populo venit, sic de utroque nasci voluit. Ad montem filiæ Sion. Jerusalem, vel potius ad Ecclesiam, quæ est in contemplatione tanquam speculationis filia. In Jerusalem quoque maxime prædicavit, miracula fecit, passus est, mortuus est, et resurrexit, et genus humanum redemit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 8:2Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. + 8.2 Coæquans. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terræ apparerent æquales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quæ nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis Psal. 77.. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios. RAB. Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Syriam Damasci et cæteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phœnicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillæ Abrahæ filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum. Syria vero sublimis vel humecta; quæ enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat.
2 Kings 14:7Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem. + 14.7 In valle. ID. Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel cœno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit. Petram. ID. Petra civitas est Arabiæ nobilis in terra Edom, quæ in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syris sic appellatur. Sed Josephus non civitatem dicit, sed magnam petram in Arabia constitutam. Jectehel. RAB. Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur cœtus Dei vel auxilium Dei, agente eo fideliter ut præsentis videretur memoriæ, quod hanc vel cœtus populi Dei vel Deo adjuvante ceperit.
Isaiah 10:32Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem.
Micah 4:8Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem.