Isaiah 16:14
Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. + 16.14 In tribus annis: quasi diceret: Sicut pauci racemi remanent, etc., usque ad sed relicto errore conversus, tribus annis tantum parvus et modicus et inglorius relinquitur. Mercenari. ID. Falsa doctrina omnia lucri causa facit, etc., usque ad levius peccatum est aperte peccare quam sanctitatem simulare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 15:8sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
Job 7:1[Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. + 7.1 Et sicut dies mercenarii. GREG. Qui dies cito transire optat, ut ad laboris præmium veniat, sic omnis justus; et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium præmium sibi parat, sic justus in mundanis malis sudet, ut cœlestia bona capiat. Cavet ne vacuus ab opere dies eat, et præmium minuatur. Patitur dura, ut magis coronetur, licet merces jam sit in corde; sed tamen gravius æstus sentitur in corpore, ut post sit refrigerium in quiete, et hoc est:
Isaiah 15:5Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. + 15.5 Cor meum ad Moab. Ut scilicet provocem eos ad pœnitentiam, etc., usque ad quod interpretatur leo Dei. Ad Segor. ID. Segor est ex quinque urbibus Sodomorum, etc., usque ad si post liberationem non peccasset.
Isaiah 21:16Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. + 21.16 Adhuc in uno, etc. Quasi diceret: Quia non habuistis in eos misericordiam, prope sustinebitis captivitatis miseriam. Post annum a Judaica captivitate et Jerusalem subversione, hi quoque vastati sunt. Quasi in anno mercenarii: ID. quod est: Quomodo mercenarius annum suum, etc., usque ad panemque cœlestem comederint.
Isaiah 25:10Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. + 25.10 Et triturabitur Moab, etc. ID. Licet generaliter de consummatione mundi loqueretur, etc., usque ad per Moab igitur recte intelligimus diabolum filiis Dei semper adversarium. Paleæ in plaustro. Ferratis plaustris teruntur paleæ, ut eas facilius animalia et pascant et ruminent.
Jeremiah 48:42et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.