The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 16 › Isaiah 16:8

Isaiah 16:8

Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare. + 16.8 Suburbana Hesebon. Omnes cogitationes eorum quod significat Hesebon non pertinent ad civitatem Dei; de qua: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur. Sabama. Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineæ Sabama exciderunt flagella. Erraverunt. Lustrantes universam terram Moab. In deserto. Ut tandem quos interficerent, non haberent. Propagines. Metaphoram vineæ prosequitur. Transierunt mare. ID. Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the fields of Heshbon languish, and the vine of Sibmah: the lords of the heathen have broken down the principal plants thereof, they are come even unto Jazer, they wandered through the wilderness: her branches are stretched out, they are gone over the sea.

In Context

7Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. + 16.7 Ululabit. Alter ad alterum, omnes scilicet hæreticorum et philosophorum diversitates contra se in tormentis mugient. Super muros. Non ædificatos quadro lapide, sicut templum Dei sunt, in quo sic lapides politi, ut nec malleus auditus sit, nec securis.

9Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. + 16.9 Vineam: Vinea Moab, ex vicinia loci talis est, qualis Sodoma. Sabama. Qui se extollit contra sententiam Dei.

Read all of Isaiah 16

Cross References

Numbers 21:32Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. + 21.32 Jazer, id est fortitudinem eorum. Fortissima scilicet hæreticorum dogmata dialectica arte constructa. Et possederunt. Ab errore convertendo et præcepta Domini docendo, ut de eorum. correctione et profectu cœlestem sibi patriam acquirerent.

Numbers 32:35et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,

Joshua 13:19et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.

2 Samuel 1:21[Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.] + 1.21 Montes Gelbœ, etc. ID. Alii excelsi, quia, scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idololatria in excelsis reputata est, quia scelus idololatriæ est nolle acquiescere. Montes Gelbœ uberrimi ante maledictionem fuerunt, quos hactenus maledictioni subjacere ferunt, nec unquam pluere ibi testantur. Rex et propheta David, qui persecutoribus mala non reddidit, cum Saul et Jonatha bello occubuissent in lamentatione sua Gelbœ montibus maledicit: Montes Gelbœ, nec ros, etc., usque ad et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiæ necis spectaculo pœnam elementa solverunt. RAB. Quid deliquerunt montes? etc., usque ad qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent.

Isaiah 15:4Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. + 15.4 Clamabit Hesebon. A principio regni quod est in Hesebon, usque Jasa civitatem, ubi finitur, ubique clamor, ubique luctus. Expediti Moab ululabunt. Ab uxoribus, fortes bellatores. Inde dicitur Abraham vernaculos domus suæ elegisse expeditos, id est, sine uxoribus.

Isaiah 24:7Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; + 24.7 Luxit vindemia, infirmata vitis est. ID. In consummatione, mundi præteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum; unde, purpuratus dives qui receperat bona in vita sua, elevans oculos de inferno, cernit Lazarum in requie Luc. 19.; unde: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis Luc. 6.. Ingemuerunt omnes qui lætabuntur, etc. Hoc testimonium ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed auribus luxuriantur, ut per omnes sensus animæ fortitudo mollescat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 16:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 16:7Isaiah 16Isaiah 16:9 →