Isaiah 17:12
Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. + 17.12 Væ multitudini. Sennacherib et exercitui ejus, etc., usque ad cuncta opprimere et occupare cupienti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 18:4Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. + 18.4 Loquelæ. CASS. Publicæ suasiones. Sermones. Communes narrationes. Quorum non. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus. 1
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Psalms 93:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1
Isaiah 5:30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.] + 5.30 Aspiciemus. Non ausi respicere cœlum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.
Isaiah 9:5Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. + 9.5 Quia omnis violenta prædatio. ID. Acsi dicat: Genus humanum quod diabolus deprædatus est, auferet ei Dominus violenter, id est, potenter, et ipsum cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso quam de membris ejus dicitur: Periit memoria eorum cum sonitu Psal. 9.. Vestimentum mistum. ID. Diabolus qui plenus omnium sanguine, qui homicida ab initio; vel homines, quibus diabolus tanquam veste circumdatur, quorum manus plenæ sunt sanguine.
Jeremiah 6:23Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion. + 6.23 Vox ejus quasi, etc. Allegorice. HIER. Possumus hoc testimonio abuti, etc., usque ad et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes.