The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 17 › Isaiæ 17:11

Isaiæ 17:11

in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter. + 17.11 Mane semen tuum. ID. Cum scilicet visum fuerit germen, etc., usque ad omnes sancti cum ramis oleastri radicem salvari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the day shalt thou make thy plant to grow, and in the morning shalt thou make thy seed to flourish: but the harvest shall be a heap in the day of grief and of desperate sorrow.

In Context

10Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis; + 17.10 Plantationem fidelem. Plantatio fidelis est, quando quis plantat et colit, et fructum colligit. Plantatio infidelis et germen alienum, quando alienus colligit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur Matth. 15.. Germen alienum. Non recipiens Patrem, quia non recipis Filium; qui enim credit in Patrem, credit in Filium. Germen alienum, blasphemiæ contra Christum.

12Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. + 17.12 Væ multitudini. Sennacherib et exercitui ejus, etc., usque ad cuncta opprimere et occupare cupienti.

Read all of Isaiæ 17

Cross References

Job 4:8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, + 4.8 Quin potius vidi eos. Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo prævalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic prævalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala præterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, recordare, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.

Isaiah 18:5Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et præcidentur ramusculi ejus falcibus, et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur. + 18.5 Ramusculi. ID. Inutiles: unde: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum.

Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]

Hosea 9:1[Noli lætari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

Hosea 10:12Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

Matthew 8:11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: + 8.11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 17:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 17:10Isaiæ 17Isaiæ 17:12 →