Isaiah 17:3
Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum. + 17.3 Et regnum. Ut peccatum non regnet in ea, quæ prius sanguinem diligebat. Reliquiæ Syriæ. Ironice, pro ignominia, etc., usque ad ambo ergo captivati ignominiose.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 16:9Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit.
Isaiah 7:8sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus; + 7.8 Adhuc sexaginta, etc. Quasi diceret: Interim contenti erunt finibus suis, et Damasco tanquam metropoli Syriæ imperabit Rasim, et caput civitatum Ephraim Samaria erit, et in ea interim regnabit filius Romeliæ. Sexaginta quinque anni. A vicesimo sexto anno regni Oziæ, quando lepra percussus est, ex tunc Joathan filius ejus regnavit septem et viginti annis, patre adhuc vivente. Post mortem ejus annis sexdecim, post quem Achaz aliis sexdecim, postea regnante Ezechia sex annis. Ephraim, id est, decem tribus in captivitatem ductæ, cessarunt esse populus.
Isaiah 8:4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum. + 8.4 Puer. ID. Præcipitur itaque Isaias, etc., usque ad domum David sola invocatione salvaret. Pro eo quod abjecit populus aquas Siole. HIER. In quibus cæcus se lavit, etc., usque ad terram ipsius Judam conatus sit possidere.
Isaiah 16:14Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. + 16.14 In tribus annis: quasi diceret: Sicut pauci racemi remanent, etc., usque ad sed relicto errore conversus, tribus annis tantum parvus et modicus et inglorius relinquitur. Mercenari. ID. Falsa doctrina omnia lucri causa facit, etc., usque ad levius peccatum est aperte peccare quam sanctitatem simulare.
Isaiah 28:1[Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino. + 28.1 Væ coronæ superbiæ. ID. Huc usque ad consummationem mundi, etc., usque ad nec pœnitentiæ fructum salutis habuit. Vallis pinguissimæ. Gethsemani fertilitate frugum, per eam erat eis ascensus in civitatem, et ibi figebant aliqui, ludi causa, tentoria dum in civitate morabantur.
Hosea 1:6Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.