The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 13 › Matthew 13:30

Matthew 13:30

Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. + 13.30 Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico: Auferte malum ex vobis I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. Et in tempore. Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretæ enim sunt virtutes, sed non contrariæ. Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let both grow together until the harvest: and in the time of harvest I will say to the reapers, Gather ye together first the tares, and bind them in bundles to burn them: but gather the wheat into my barn.

In Context

29Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. + 13.29 Et ait: Non, etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos læsi patienter feramus. Ne forte. Hic datur locus pœnitentiæ et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari. Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni. AUG. Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi.

31Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: + 13.31 Simile est regnum, etc. Regnum cœlorum, prædicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Vel notitia Scripturarum. Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicæ incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres cœli requiescent, quia prædicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitæ fatigatione respirarent.

Read all of Matthew 13

Cross References

Job 39:12Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?

Ezekiel 15:4Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?

Matthew 3:12Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. + 3.12 Cujus ventilabrum. Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis. In manu, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Permundabit, id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel, Permundabit, dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur. Paleas autem. Paleæ de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleæ ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: Qui non credit, jam judicatus est, et ideo non fit hic mentio de illis. Inexstinguibili. Quia non exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed æternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: Igne nos examinasti Psal. 65., etc.

Matthew 22:10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.

Matthew 25:32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: + 25.32 Oves ab, etc. Duo ordines erunt in judicio electorum scilicet et reproborum: sed electorum alii judicabunt, quibus dicitur: Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes tribus Isræl. Alii judicabuntur quibus dicitur: Esurivi et dedistis mihi manducare. Item reproborum alii qui extra Ecclesiam sunt, non judicabuntur: alii qui judicabuntur, quibus dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc.

Luke 3:17cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 13:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 13:29Matthew 13Matthew 13:31 →