The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 18 › Isaiah 18:5

Isaiah 18:5

Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et præcidentur ramusculi ejus falcibus, et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur. + 18.5 Ramusculi. ID. Inutiles: unde: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For afore the harvest, when the bud is perfect, and the sour grape is ripening in the flower, he shall both cut off the sprigs with pruninghooks, and take away and cut down the branches.

In Context

4Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. + 18.4 Nubes roris. Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium præstat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Ægyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria.

6Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt. + 18.6 Et omnes bestiæ terræ. Hyperbolicos. Neque enim omnes bestiæ terræ super eum hyemabunt. Sed significat, et occisionem immensam, et bestiarum multitudinem maximam superventuram, quibus æstate et hieme cadavera sufficiant in escam.

Read all of Isaiah 18

Cross References

Song of Solomon 2:15Sponsa Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. + 2.15 Capite nobis. Quoniam non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam prædicationem facere, nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte dicitur capite non vobis, sed nobis; in hoc mihi enim servitis, in hoc vos remunerabo. Vulpes in foveis abduntur, et cum apparuerint, nunquam directis itineribus currunt, sic hæretici. Nam vinea nostra. Pulchre, cum supra vineas plurali numero, hic singulariter vinea, quia multæ vineæ per fidem et charitatem unam: et ideo sunt expellendi, qui eam volunt per hæreses scindere.

Isaiah 17:10Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis; + 17.10 Plantationem fidelem. Plantatio fidelis est, quando quis plantat et colit, et fructum colligit. Plantatio infidelis et germen alienum, quando alienus colligit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur Matth. 15.. Germen alienum. Non recipiens Patrem, quia non recipis Filium; qui enim credit in Patrem, credit in Filium. Germen alienum, blasphemiæ contra Christum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 18:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 18:4Isaiah 18Isaiah 18:6 →