The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 17 › Isaiæ 17:10

Isaiæ 17:10

Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis; + 17.10 Plantationem fidelem. Plantatio fidelis est, quando quis plantat et colit, et fructum colligit. Plantatio infidelis et germen alienum, quando alienus colligit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur Matth. 15.. Germen alienum. Non recipiens Patrem, quia non recipis Filium; qui enim credit in Patrem, credit in Filium. Germen alienum, blasphemiæ contra Christum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because thou hast forgotten the God of thy salvation, and hast not been mindful of the rock of thy strength, therefore shalt thou plant pleasant plants, and shalt set it with strange slips:

In Context

9In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël; et eris deserta. + 17.9 In die illa erunt. Irruentibus Assyriis, et vastantibus non solum Damascum, sed et terram decem tribuum. Aratra. ID. Amorrhæorum. Hoc contra decem tribus, quasi diceret: Sicut olim venientibus filiis Isræl, relictis aratris fugerunt Amorrhæi, sic modo decem tribus venientibus Assyriis.

11in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter. + 17.11 Mane semen tuum. ID. Cum scilicet visum fuerit germen, etc., usque ad omnes sancti cum ramis oleastri radicem salvari.

Read all of Isaiæ 17

Cross References

Leviticus 26:16ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. + 26.16 In egestate. ID. Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.

Deuteronomy 6:12et comederis, et saturatus fueris:

Deuteronomy 8:14elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

Deuteronomy 28:30Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. + 28.30 Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.

Deuteronomy 32:4[Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

Deuteronomy 32:18Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 17:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 17:9Isaiæ 17Isaiæ 17:11 →