Isaiah 18:7
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.] + 18.7 In tempore. Revertitur Propheta ad populum Isræl, et promittit ei bona, dicens: In tempore, quasi dicat: Vastata Ægypto, non sperabit ultra Juda in umbra ejus; sed fidei et bonorum operum Domino offerret munus. Quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem sub Zorobabel et aliis ducibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 68:29Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. + 68.29 Deleantur, etc. ID. Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram. De libro viventium, etc. CAS. Notitia Dei, quæ prædestinavit ac vitam, quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant. 1
Psalms 72:9Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. + 72.9 In cœlum. ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. Lingua transivit super terram, etc. ID. Quæ ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem. 1
Isaiah 18:4Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. + 18.4 Nubes roris. Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium præstat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Ægyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria.
Isaiah 45:14[Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. + 45.14 Labor Ægypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis prædicantibus conversi sunt, et præ omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia Rom. 5..
Micah 4:13Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.]
Zechariah 14:16Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.