Isaiah 19:18
In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una. + 19.18 Quinque civitates. Quidam quinque libros Moysi intelligunt, etc., usque ad quia de vitiis ad virtutes commutantur. Lingua Chananæa. Quæritur cur non lingua Hebræa, etc., usque ad et qui tactu immundo delectantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:1Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. + 11.1 Erat autem terra labii unius, etc. AUG., in Gen. Dictum est superius quod filii Nœ, vel filiorum ejus, distributi sunt per terras secundum linguas suas. Sed hoc per recapitulationem postea commemorat quod prius erat. Sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ita contexit, quasi de his narratio quæ postea facta sunt consequatur.
Nehemiah 10:29omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei: ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus:
Isaiah 2:11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. + 2.11 Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.
Isaiah 14:1[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. + 14.1 Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.
Isaiah 19:21Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent.
Isaiah 45:23In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. + 45.23 Egredietur: in mundum visibiliter in carne. Justitiæ verbum, filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judæi superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt.