The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 19 › Isaiah 19:3

Isaiah 19:3

Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. + 19.3 Et dirumpetur, etc. ID. Dividetur in contraria voluntas Ægypti, ut non magna sentiant sicut ante, sed spirituali gladio separati, consilium suum cognoscant præcipitatum esse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the spirit of Egypt shall fail in the midst thereof; and I will destroy the counsel thereof: and they shall seek to the idols, and to the charmers, and to them that have familiar spirits, and to the wizards.

In Context

2et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. + 19.2 Et concurrere faciam. ID. Unde in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: veni enim separare hominem a patre suo, etc., Matth. 10..

4Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. + 19.4 Dominorum crudelium. Multis dominis Ægyptus tradita est. Primum Assyriis, post Nabuchodonosor, tertio Alexandro, ad ultimum Romanis, Antonio et Cleopatra ab Augusto superatis. Chaldæi crudeliores, Romani potentiores.

Read all of Isaiah 19

Cross References

1 Samuel 25:37Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. + 25.37 Cum digessisset. GREG. Iracundos melius corrigimus, si in ipsa iræ commotione declinamus; perturbati enim, quid audiant, ignorant. Sed cum a se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius tolerari erubescunt. Menti autem furore ebriæ omne rectum quod dicitur, perversum videtur: unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Malum enim quod fecerat nocere potuit, quia ebrius non audivit.

2 Samuel 17:14Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. + 17.14 Absalom. Alii Absalom Judam traditorem accipiunt, quem Christus pertulit tanquam ejus cogitationes ignoraverit, et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit, ideo Absalom pax pacis dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit. Achitophel. RAB. Qui recedens a David, etc., usque ad sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena vitæ David insidiatus est. Qui enim fodit foveam, incidit in eam. Et insidiis suis capientur iniqui Prov. XI; 25.. Chusai. ID. Arachites antiquus amicus David, etc., usque ad ut convertantur beneficiorum occasione. ID. Quod autem Jonathan, qui interpretatur columbæ domum, et Achimaas frater ejus, ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti fugientes Absalom, etc., usque ad et homines a persecutione hostis protecti liberantur.

2 Kings 1:2Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. + 1.2 RAB. Ceciditque Ochozias. Domus Ochoziæ est Synagoga, quæ legalibus præceptis quasi cancellis cœnaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, ægritudinem nimiam incurrit, ita et Judæus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei præsidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina prædicitur. Ochozias Judæorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde: Miserunt principes et Pharisæi ministros, ut apprehenderent Jesum, etc. Joan. 7..

2 Chronicles 25:16Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. + 25.16 Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus, etc. Qui neminem vult perire, sed eum qui in peccato perseverat, justo judicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per prophetam ut ageret pœnitentiam, non obedivit, sed usque ad finem permansit.

Job 5:13qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. + 5.13 Qui apprehendit sapientes. Ibid. Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Joseph, ne adoraretur; in petitione præputiorum a Saul, ut David exstingueretur; in morte Domini, ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus: quæ tunc in usum sui consilii vertit, ut quæ ejus consilio repugnant, ejus consilio militent; et quod sine ejus voluntate geritur, ejus voluntati contrarium non sit, unde: Omnia quæcunque voluit, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 19:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 19:2Isaiah 19Isaiah 19:4 →