The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 2 › Isaiah 2:21

Isaiah 2:21

Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To go into the clefts of the rocks, and into the tops of the ragged rocks, for fear of the LORD, and for the glory of his majesty, when he ariseth to shake terribly the earth.

In Context

20In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. + 2.20 Ut adoraret talpas. HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.

22Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.] + 2.22 Quiescite ergo. Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.

Read all of Isaiah 2

Cross References

Exodus 33:22Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam: + 33.22 Cumque transibit gloria mea, etc. EUCHERIUS, lib. de Form. spirit. Sed et transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea surrepente perfidia vel quolibet delicto, ab eis recedit et ad alios transit, quemadmodum de Judæis ad gentes, de hæreticis ad catholicos, et de quibuslibet irreligiosis ad religiosos. Et protegam AUG., ubi supra. et tegam manu mea super te, etc., usque ad deinde contexit quid Dominus postea dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas, etc.

Job 30:6In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream: + 30.6 In desertis habitant torrentium. Ibid. Inventores perversorum, etc., usque ad sunt terrena quæ mali amant. Et in cavernis terræ. Ibid. Hæretici enim clandestinis, etc., usque ad usque ad mala descendit. Vel super glaream. Glaream munitissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit: hæretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quæ nulla stabilitatis gravitate solidantur.

Isaiah 2:10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.

Isaiah 7:19et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 2:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 2:20Isaiah 2Isaiah 2:22 →