Isaiah 46:6
Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:2Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. + 32.2 Dixitque ad, etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam æternam divinitus fieri, vel æquo animo tolerare jubeantur.
Exodus 32:8Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 32.8 Isti sunt dii tui. AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat.
Judges 17:4Reddidit igitur eos matri suæ: quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ.
Psalms 115:7O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: + 115.7 Dirupisti vincula mea. CASS. Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Hic versus tantæ virtutis a quibusdam creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vitæ trina confessione dicatur. ID. Qui pretiosa. O Domine, tibi sacrificabo; loquens Deo, affirmat, quod supra dixerat. Sacrificabo. AUG., CASS. Et quia dirupisti, tibi sacrificabo, ut gratus, Hostiam laudis. Sic quod: 1
Isaiah 40:19Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? + 40.19 Nunquid. Stultitiam gentium redarguit, ut ab idololatria recedant.
Isaiah 44:12Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet. + 44.12 Esuriet et deficiet. HIER. Fame et siti artificis, etc., usque ad quorum Deus venter est, gloria in confusione eorum.