Isaiah 21:12
Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.] + 21.12 Venit mane, etc. Quasi populo meo dabo lumen lætitiæ, etc., usque ad operatione, et sic audiam vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 17:14In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.] + 17.14 Hæc est pars eorum qui vastaverunt. Propheta ex persona Isræl, quasi diceret: Sic solet Deus beare inimicos nostros.
Jeremiah 42:19Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,
Ezekiel 7:5Hæc dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit.
Ezekiel 7:12Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus.
Ezekiel 18:30Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
Acts 2:37His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? + 2.37 Compuncti. Impletur prophetia Jœlis, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis. Fumus lacrymas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi, quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati.