The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 21 › Isaiah 21:8

Isaiah 21:8

Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. + 21.8 Leo. Idem leo pro virtute animi, qui speculator prærogativa contemplationis. Super speculam Domini. Id est, per diem in contemplatione positus, diebus ac noctibus paratus audire et loqui quæ præceperit. Stans totis noctibus. Ut me custodiam ab omni peccato, ut sim dignus audire verbum Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he cried, A lion: My lord, I stand continually upon the watchtower in the daytime, and I am set in my ward whole nights:

In Context

7Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu. + 21.7 Ascensorem. Cyrus princeps imperabat Medis et Persis, etc., usque ad litteræ scilicet et spiritus ad duo referunt Testamenta.

9Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. + 21.9 Ecce iste venit vir. Quod sequitur, se vidisse significat, venire, scilicet Salvatorem super bigam sedentem, et duobus animalibus, id est, asino et camelo, unum currum jungentem. Cecidit, cecidit. Cyro et Dario Babylonem vastantibus, etiam idola sunt confracta, templo Beli subverso et igne concremato.

Read all of Isaiah 21

Cross References

Psalms 63:6Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos? + 63.6 Subito sagittabunt. Ibid. Insidiose, quasi nescientem ut eis videtur qui se credunt Deum fallere. Non timebunt. Ibid. O cor durum! occidere hominem, qui mortuos suscitabat, et inde non timere. Firmaverunt. CASS. Obstinatione, non veritate, sermonem. Reus est mortis: vel, Expedit ut unus moriatur. Sibi. Ibid. Non Domino, sed sibi, cum dicunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Ut absconderent. Mos malorum; qui dolum parat, putat se fallere. 1

Isaiah 5:29Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.

Isaiah 62:6Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, + 62.6 Super muros tuos. ID. Apostolos, prædicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.

Jeremiah 25:38Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini.]

Jeremiah 50:44Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? + 50.44 Ecce quasi leo. ID. Videtur significare quod Nabuchodonosor, postquam regnum Judæorum, etc., usque ad et ut demonstret non Cyri potentia, sed Domini judicio factum esse, subditur: Quis enim similis mei?

1 Peter 5:8Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: + 5.8 Tanquam leo rugiens, etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 21:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 21:7Isaiah 21Isaiah 21:9 →