Isaiah 23:13
Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. + 23.13 Talis populus non fuit. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldæi et Assyrii; postea populus Græcorum et Romanorum fortior fuit. Suffoderunt. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quæ erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:14Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
Genesis 11:9Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Genesis 11:31Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. + 11.31 In Ur Chaldæorum. HIERON. In Hebræo in Ur Chesdim id est, in igne Chaldæorum. Hic fabulantur Hebræi quod Abram in ignem sit missus, quia ignem noluit adorare, quem Chaldæi colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriæ igne effugerit. Unde ad eum dicitur: Ego sum qui eduxi te de Ur Chaldæorum. Aram patris Melchæ. Ibid. Idem pater utriusque. Aram filius Thare, frater Abræ et Nachor, duas filias genuit, Melcham et Sarai, cognomento Jescham. Melcham duxit Nachor, et Sarai Abram. Nondum enim inter patruos et neptes nuptiæ fuerant prohibitæ, quæ in principio etiam inter fratres et sorores sunt celebratæ. Tulit itaque Thare Abram, etc., usque, facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. AUG. Prius dicitur, quod cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et postea cum omnibus suis mansit in Charan, et mortuus est. Et dictum est Abræ ut exiret de Charan, et exivit cum esset septuaginta quinque annorum. Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum præcepisse, etc., usque ad a quo Judæi dicti propter regiam tribum.
2 Kings 20:12In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset Ezechias. + 20.12 In illo. ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebræi, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritæ quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiæ acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiæ suæ memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quæ agimus, ne hoc in hujus vitæ itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quæ haberet in potestate sua, inter quæ præcipua erat templi supellex.
Ezra 4:9Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ,
Psalms 72:9Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. + 72.9 In cœlum. ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. Lingua transivit super terram, etc. ID. Quæ ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem. 1