Isaiah 24:16
A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. + 24.16 A finibus terræ, laudes audivimus, gloriam justi. In Hebræo, alis terræ. Alæ autem vel fines terræ, prophetæ sunt et apostoli, qui de terrenis ad cœlestia volant, et quibusdam præceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: Sicut a prophetis et apostolis audivimus, sic modo impletum videmus. Secretum meum mihi. ID. Nec potest plene enarrare præmia bonorum, nec pœnas malorum, quæ prævidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Væ mihi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
Cross References
Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1
Psalms 58:10Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: + 58.10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem. 1
Psalms 72:8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. + 72.8 In excelso. AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi. 1
Psalms 106:15Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 1
Isaiah 6:5Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.] + 6.5 Pollutus. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.
Isaiah 17:4Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. + 17.4 Et erit in die illa. ID. Cum Syria vastata fuerit ab Assyriis, etc., usque ad alii in Cyrenem translati, quæ est regio ultra Ægyptum. Emarcescet. ID. Non habebunt prophetas, nec signa, nec virtutes, nec regnum, nec sacerdotium; sed omne corpus gentis marcescet.