Isaiah 24:5
Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Cross References
Genesis 3:17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.17 Maledicta terra, etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram, etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus, etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta seduxit virum.
Genesis 17:13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
Leviticus 20:22Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. + 20.22 Custodite leges, etc. Non sufficit partem legis custodire, necesse habemus observare omnia præcepta et judicia.
Numbers 35:33ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
Deuteronomy 32:20Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. + 32.20 Et ait: Abscondam, etc. Nihil gravius est quam visione Dei privari; unde: Ne projicias me a facie tua Psal. 50.. Item: Ne avertas faciem tuam, etc. Psal. 88. Ipsi me provocaverunt, etc. Quasi: sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo illos et reprobando. Et ego provocabo, etc. Tradendo eos gentibus, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. Similiter Christiani, qui deserta veritate ad errores declinant, malignis spiritibus traduntur, qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, justitiam odientes, iniquitatem amantes.
Joshua 24:25Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem.