Isaiah 25:5
Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 8:16Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. + 8.16 Humectus videtur. Scirpus, hypocrita, in nocte humidus videtur, id est, gratia sanctitatis infusus apparet hominibus, sed coram sole in die judicii arescet. Et in ortu suo germen. Quælibet herba prius a terra producitur, etc., usque ad hypocrita, etiam cum recte agit, a multis vult videri.
Psalms 79:10Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram. 1
Isaiah 10:8Dicet enim:
Isaiah 13:11Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. + 13.11 Et visitabo super orbis mala. Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: Misericordia autem mea non auferetur ab eis. Et requiscere. Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur.
Isaiah 14:19tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. + 14.19 Tu autem. Videtur fabulæ consentire, etc., usque ad reviviscet pater tuus. Quasi cadaver. ID. Multitudine peccatorum putruerunt, et corruptæ sunt cicatrices meæ Psal. 37.. Virtus suavis odoris est.
Isaiah 18:4Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. + 18.4 Nubes roris. Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium præstat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Ægyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria.