Isaiah 26:10
Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. + 26.10 Misereamur. ID. Dominus ad prophetam: An misereamur impio, ita ut discat, scilicet clementiam meam, dum ipse salvatur? quasi, hoc melius est. Et non discet justus, etc. Quasi diceret: Quomodo poterit nosse tuam justitiam, expertus tuam clementiam? Et non videbit. Dominus ad prophetam, quasi melius est, ut videat, et erubescat de malis suis. Et non videbit, quasi diceret: ad pœnam sufficit, quia non videbit me regnantem in cœlo cum sanctis meis. LXX: Auferetur impius, ut non videat claritatem Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 8:31Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem.
Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
2 Kings 13:6Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria.
Psalms 143:10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, + 143.10 Gladio. AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. De quo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. 1
Ecclesiastes 3:16[Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem: + 3.16 Vidi sub sole. ID. Cum in hoc mundo judicium et veritatem requirerem, etc., usque ad, Omnia enim tempore suo requirentur.