Isaiah 29:14
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. + 29.14 Peribit enim. ID. Ab loco hoc Apostolus testimonium ponit: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo: aliis verbis eumdem sensum: Vere grande miraculum fecit Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet, et templum corrueret, et omnis magistrorum scientia deperiret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 12:17Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. + 12.17 Adducit consiliarios in stultum finem. Consiliarios dicit prædicatores, qui auditoribus vitæ consilium præbent. Qui cum propter temporalia prædicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent. Et judices. Qui examinandis aliorum moribus præsunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt.
Isaiah 19:3Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. + 19.3 Et dirumpetur, etc. ID. Dividetur in contraria voluntas Ægypti, ut non magna sentiant sicut ante, sed spirituali gladio separati, consilium suum cognoscant præcipitatum esse.
Isaiah 28:21Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo. + 28.21 Sicut enim. Philisthæos congregatos superveniens David auxilio Domini, divisit vivos a mortuis et perversa loca dispersit; unde locus ille Baalphrasim nomen accepit. Alienum opus. ID. Opus proprium Dei est misereri, parcere, condonare. Non suum, sed alienum est, irasci, punire. GREG. In mundum veniet, ut faciat opus suum, scilicet ut redimat genus humanum; sed ab ipso est alienum opus ejus; non convenit enim Deitati conspui, flagellari, crucifigi.
Isaiah 44:25irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;
Jeremiah 19:7Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quærentium animas eorum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 19.7 Et dabo cadavera. Quamvis hæc in Babylonica captivitate populo acciderint, etc., usque ad ventres suos sepulcra facerent liberorum.
Obadiah 1:8Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau?