Isaiah 29:5
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 1:4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. + 1.4 Non sic impii. Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. A facie terræ. AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem. 1
Psalms 46:5Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit. + 46.5 Elegit nobis, etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare hæreditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio prædicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. Hæreditatem. AUG. Cœlestis hæreditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. Speciem Jacob quam, etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro cœlestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia eum dilexit, Esau reprobato. 1
Isaiah 10:16Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. + 10.16 Et subtus gloriam. Dicit Hieronymus secundum Hebræos, corpora interfectorum Assyriorum cœlesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illæsa; et venientes Judæi, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant. HIER. Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebræi decem tantum de ejus exercitu remansisse.
Isaiah 25:5Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
Isaiah 31:3Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
Isaiah 37:36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.