The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 3 › Isaiah 3:17

Isaiah 3:17

decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. + 3.17 Decalvabit. Quod occultum est patebit, et fœda calvities apparebit. Nihil enim opertum est quod non reveletur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore the LORD will smite with a scab the crown of the head of the daughters of Zion, and the LORD will discover their secret parts.

In Context

16[Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; + 3.16 Pro eo quod elevatæ. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisæorum præcipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo, etc.

18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, + 3.18 In die illa, scilicet Babylonicæ captivitatis, vel verius quando capti sunt a Romanis, et omnia ornamenta perdiderunt. Calceamentorum. Quæ in solitudine non sunt attrita, etc., usque ad ut pro munditia matronali, terræ spurcitia vertatur.

Read all of Isaiah 3

Cross References

Leviticus 13:29Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. + 13.29 Vir sive mulier. Qui scilicet in divinitate errat, sicut hæretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manichæus. Vel barba, etc. ISID. In barba lepram gerunt qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt, et falsa prædicare confingunt. Barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi. ISICH. Sex species lepræ invenimus legislatorem posuisse, etc., usque ad quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt. ID. Diversos colores lepræ supponit, etc., usque ad linguam mendacem significat et imbecillitatem.

Deuteronomy 28:27Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas. + 28.27 Percutiat te Dominus ulcere Ægypti. Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicæ, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris insania. Hæc in præsenti congrua pœna peccatis infligitur: post hanc vitam quod signatur in posterioribus fetorem scelerum in æternis cruciatibus sustinebunt. Percutiat te Dominus. Hæretici et schismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris cæcitate involuti, amentiam suam exercentes catholicæ fidei contradicunt. Ideo Ecclesiæ calumniam sustinent et a veritate opprimuntur. Amentes et cæci fuerunt, cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebant, et Christum Deum esse negabant Matth. 7., nec veritatem videbant, id est intelligebant.

Isaiah 47:2Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina. + 47.2 Farinam, vel coitum præbe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebræi, quod Philisthæi Samsonem erutis oculis molere cœgerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnæ et invincibilis staturæ.

Jeremiah 13:22Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi hæc? propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ. + 13.22 Propter multitudinem, etc. ID. Hinc discimus, quandiu peccata sunt minora, etc., usque ad Isti resurgent in vitam æternam, et illi in opprobrium et confusionem sempiternam Dan. 12..

Ezekiel 23:25Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni:

Nahum 3:5Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua; et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 3:16Isaiah 3Isaiah 3:18 →