The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 21 › Matthew 21:5

Matthew 21:5

[Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.] + 21.5 Dicite filiæ Sion. Filia Sion, est Jerusalem sita in monte Sion. Mystice. Ecclesia pertinens ad supernam Jerusalem quæ est mater omnium nostrum, cujus non minima pars tunc erat in populo Isræl. Rex. Ne dicatis: Non habemus regem, nisi Cæsarem Joan. 19.. Tibi. Si credis; contra te si non credis. Super asinam, etc. Non ad litteram super utrumque sedit, sed in præcordiis utriusque populi. Potuit Dominus super utrumque ascendere, descendens de uno, et ascendens super alium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Tell ye the daughter of Sion, Behold, thy King cometh unto thee, meek, and sitting upon an ass, and a colt the foal of an ass.

In Context

4Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:

6Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.

Read all of Matthew 21

Cross References

Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.

Deuteronomy 17:16Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.

Judges 12:14qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis:

1 Kings 1:33dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon.

Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1

Psalms 45:1In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus. + 45.1 In finem. CASS. Psalmus David, alicujus fidelis de Judæa, ut sit certius testimonium. Pro arcanis. Pro manifestatione arcanorum, quod Deus sit homo, quod salus promissa utrique populo, quod cæcitas contigit in Isræl, quod Apostoli transierunt ad gentes, quod pax in terra; unde: Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces Isa. 2.. Filiis Core. CASS. Filii crucis. De arcanis, id est, de adventu Christi loquitur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 21:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 21:4Matthew 21Matthew 21:6 →