Leviticus 13:29
Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. + 13.29 Vir sive mulier. Qui scilicet in divinitate errat, sicut hæretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manichæus. Vel barba, etc. ISID. In barba lepram gerunt qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt, et falsa prædicare confingunt. Barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi. ISICH. Sex species lepræ invenimus legislatorem posuisse, etc., usque ad quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt. ID. Diversos colores lepræ supponit, etc., usque ad linguam mendacem significat et imbecillitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If a man or woman have a plague upon the head or the beard;
In Context
Cross References
1 Kings 12:28Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 12.28 Fecit duos. Jeroboam quare vitulus fecerit, vel quomodo Josephus sufficienter exponit.
Psalms 53:4Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. + 53.4 Deus, exaudi. CASS. Item Deus, nomen potentiæ, repetit ne tardet auxilium. Percipe, AUG. Ziphæi ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt. 1
Isaiah 5:20Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
Micah 3:11Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala.
Matthew 13:14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. + 13.14 Auditu audietis. Hæc de turbis prophetata sunt, quia stant in littore, et Domini non merentur audire sermonem.
Acts 22:3Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: + 22.3 Natus in Tarso. BED. Natus in oppido Galilææ Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus. Æmulator legis. In Græco: Æmulator legis Dei existentis, secundum illud: Testimonium illis perhibeo, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam Rom. 10..