The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 30 › Isaiah 30:13

Isaiah 30:13

propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. + 30.13 Sicut interruptio cadens. Quasi: Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam difficile instaurari, et pristinum decorem recipere potest, sic veniet vobis repentina contritio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore this iniquity shall be to you as a breach ready to fall, swelling out in a high wall, whose breaking cometh suddenly at an instant.

In Context

12Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo; + 30.12 Pro eo quod reprobastis verbum. ID. Hæretici quoque et omne dogma contrarium veritati, etc., usque ad et saltem cœnosam et parvulam aquam sitientibus præbere.

14Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.

Read all of Isaiah 30

Cross References

1 Kings 20:30Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.

Psalms 62:3In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. + 62.3 Deserta. Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. Invia, quia non est qua inde exeas. Inaquosa, quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens prædicatores: Ut fieret in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Sic in sancto apparui tibi ut viderem, etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus. 1

Psalms 73:19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 1

Isaiah 29:5Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;

Ezekiel 13:14Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus: et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.

Luke 6:49Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna. + 6.49 Supra terram, etc. Diabolus mundum qui in maligno positus est super terram ædificat, quia ad terrenorum amorem trahit. Sine fundamento ædificat, quia peccatum in propria natura non subsistit, quia malum substantia non est, quod tamen ubicunque fit in bona natura coalescit vel sine fundamento, id est sine fundo. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei in fundo retinetur, sic anima lapsa quasi in quodam loco fundi consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum ad deteriora quotidie ducitur, quasi in puteo quo concidit fundum quo figatur non invenit. Concidit et facta est ruina, etc. Omnis conscientia, quæ spe fixa in Deum non permanet, in tentationibus non valet persistere, et tanto plus agitur, quanto plus in illis quæ mundi sunt a superioribus disjungitur. Et vere omnes mali vel ficte boni ingruente qualibet tentatione, pejores fiunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 30:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 30:12Isaiah 30Isaiah 30:14 →