Isaiah 30:19
Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. + 30.19 Plorans nequaquam plorabit. ID. Judæi referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel, etc., usque ad in specula scilicet et visione pacis, id est Ecclesia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 10:24Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti. + 10.24 Super te in via Ægypti. Captivitatis decem tribubus, etc., usque ad cepit et subvertit.
Isaiah 25:8Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]
Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.
Isaiah 54:6Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. + 54.6 Quia ut mulierem. ID. Qui sequuntur tropologiam et in locis difficillimis, etc., usque ad stolam osculumque porrigit.
Isaiah 60:20Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
Isaiah 65:9Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. + 65.9 De Jacob semen. Semen Jacob et Judæ, apostoli, possidentes montes, alios, scilicet credentes virtutibus eminentes: unde, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus Rom. 9.. Montes sanctos meos. Septuaginta: Montem meum, scilicet Christum, qui est mons montium. Montes enim sunt apostoli, qui de Judæis possederunt Christum, in quo fundati sunt. Et hæreditabunt. HIER. Unde: Semen Abrahæ servi ejus: filii Jacob, electi ejus. Quicunque adhuc semen sunt, etc., usque ad non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei Rom. 9..