The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 32 › Isaiah 32:9

Isaiah 32:9

[Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. + 32.9 Mulieres. ID. Matronas alloquitur captivandas a Romanis ut pœniteant; vel, per mulieres Synagogas notat, vel urbes Judææ. Mulieres opulentæ, surgite: Post vocationem gentium, quibus Christus in justitia imperavit, ad mulieres opulentas sermo dirigitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Rise up, ye women that are at ease; hear my voice, ye careless daughters; give ear unto my speech.

In Context

8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.]

10Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. + 32.10 Post dies et annum. Unde: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis II Cor. 6.; et alibi: Annum placabilem Domino Isa. 61.. Post dies. Id est prædicationem Christi. Qui enim impœnitentes fuerunt, etsi non illico captivati, tamen illico conturbati, quia noluerunt recipere prædicationem Domini.

Read all of Isaiah 32

Cross References

Deuteronomy 28:56Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus,

Psalms 49:1Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. + 49.1 Psalmus Asaph. HIER. Asaph, Latine congregatio; Græce, synagoga, quæ fidelis hic loquitur, quæ Christum exspectat, per quam magis confutantur increduli Judæi. CASS. Asaph, vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum, prius agit de utroque adventu per primum invitans, per secundum terrens. Deus Deorum. CASS. Ne quis mediocriter de incarnatione æstimet, etc., usque ad nuncupative, ut falsi dii, Jupiter, Venus. Locutus est, et vocavit terram. AUG. Per se, per præcones. A solis ortu usque ad occasum. CASS. Quasi dicat, etc., usque ad: exibit de Sion lex, et Verbum Domini de Jerusalem. 1

Isaiah 28:23[Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.

Jeremiah 6:2Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion. + 6.2 Speciosæ. Describitur pulchritudo Jerusalem, quæ est ipsa Sion ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx, id est specula, interpretatur et speciosæ mulieri comparatur.

Jeremiah 48:11Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. + 48.11 Fertilis. Ostenditur Moab ex abundantia in odium et elationem venisse, et populum Dei afflictum despexisse, quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur.

Amos 6:1[Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 32:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 32:8Isaiah 32Isaiah 32:10 →